Μάθημα XXIII

Μετάφραση

Gaius Plinius Caecilius Secundus, Epistulae, 3, 16 (Διασκευή)

Η Αρρία και ο Παίτος

Άγαλμα του Jean-Baptiste Théodon,

Μουσείο του Λούβρου

[3] Aegrotabat Caecina Paetus maritus eius, aegrotabat et filius, uterque mortifere, ut videbatur. Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat. Huic illa ita funus paravit, ita duxit exsequias, ut ignoraret maritus; quin immo quotiens cubiculum eius intraret, vivere filium atque etiam commodiorem esse simulabat, ac persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat; 'Bene quievit, libenter cibum sumpsit.' Deinde, cum diu cohibitae lacrimae vincerent prorumperentque, egrediebatur; tunc se dolori dabat; satiata siccis oculis composito vultu redibat, tamquam orbitatem foris reliquisset. Praeclarum quidem illud eiusdem, ferrum stringere, perfodere pectus, extrahere pugionem, porrigere marito, addere vocem immortalem ac paene divinam: 'Paete, non dolet.' Sed tamen ista facienti, ista dicenti, gloria et aeternitas ante oculos erant; quo maius est sine praemio aeternitatis, sine praemio gloriae, abdere lacrimas operire luctum, amissoque filio matrem adhuc agere. [7] Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuerat Paetus in partibus, et occiso Scriboniano Romam trahebatur. Erat ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul imponeretur. 'Nempe enim' inquit 'daturi estis consulari viro servolos aliquos, quorum e manu cibum capiat, a quibus vestiatur, a quibus calcietur; omnia sola praestabo.' Non impetravit: conduxit piscatoriam nauculam, ingensque navigium minimo secuta est.

Aegrotabat Caecina Paetus, maritus Arriae, aegrotabat et filius. Filius mortuus est. Huic Arria funus ita paravit, ut ignoraretur a marito; quin immo cum illa cubiculum mariti intraverat, vivere filium simulabat, ac marito persaepe interroganti, quid ageret puer, respondebat: «Bene quievit, libenter cibum sumpsit». Deinde, cum lacrimae suae, diu cohibitae, vincerent prorumperentque, egrediebatur; tum se dolori dabat et paulo post siccis oculis redibat.

...Scribonianus arma in Illyrico contra Claudium moverat; fuerat Paetus in partibus eius et, occiso Scriboniano, Romam trahebatur. Erat ascensurus navem; Arria milites orabat, ut simul inponeretur. Non impetravit: conduxit piscatoriam naviculam ingentemque navem secuta est.

Αρχικοί χρόνοι ρημάτων

Συντακτικές Παρατηρήσεις

Γραμματικές Παρατηρήσεις

Ερμηνεία και γραμματική αναγνώριση

Γραμματικά ταξινομημένο λεξιλόγιο

ΟΥΣΙΑΣΤΙΚΑ

A΄ κλίση

Β΄ κλίση

Γ΄ κλίση

Επίθετα

Β΄ κλίση

Αντωνυμίες

Ρήματα

1η Συζυγία

2η Συζυγία

3η Συζυγία

Ανώμαλα Ρήματα

Επιρρήματα

Προθέσεις

Σύνδεσμοι

Ασκήσεις

Ερωτήσεις Πανελληνίων