Μάθημα XXVII

Aulus Gellius, 13, 2 (Με ορισμένες αλλαγές)

2 "Cum Pacuvius" inquiunt "grandi iam aetate et morbo corporis diutino adfectus Tarentum ex urbe Roma concessisset, Accius tunc haut parvo iunior proficiscens in Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium comiterque invitatus plusculisque ab eo diebus retentus tragoediam suam, cui Atreus nomen est, desideranti legit. 3 Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora paulum et acerbiora. 4 "Ita est," inquit Accius "uti dicis; neque id me sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. 5 Nam quod in pomis est, itidem" inquit "esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.

Cum Accius ex urbe Rōmā Tarentum venisset, ubi Pacuvius grandi iam aetāte recesserat, devertit ad eum. Accius, qui multo minor natu erat, tragoediam suam, cui “Atreus” nomen est, ei desideranti lēgit. Tum Pacuvius dixit sonōra quidem esse et grandia quae scripsisset, sed vidēri tamen ea sibi duriōra et acerbiōra. “Ita est” inquit Accius “ut dicis; neque id me sane paenitet; meliōra enim fore spero, quae deinceps scribam. Nam quod in pomis est, idem esse aiunt in ingeniis: quae dura et acerba nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim viēta et mollia, non matūra mox fiunt sed putria”.

Αρχικοί χρόνοι ρημάτων

Συντακτικές Παρατηρήσεις

Γραμματικές Παρατηρήσεις

Ερμηνεία και γραμματική αναγνώριση των λέξεων

Γραμματικά ταξινομημένο λεξιλόγιο

Ουσιαστικά

A΄ κλίση

Β΄ κλίση

Γ΄ κλίση

Δ΄ κλίση

Επίθετα

Β΄ κλίση

Γ΄ κλίση

Αντωνυμίες

Ρήματα

1η Συζυγία

2η Συζυγία

3η Συζυγία

4η Συζυγία

Ανώμαλα ρήματα

Ελλειπτικά ρήματα

Επιρρήματα

Προθέσεις

Σύνδεσμοι

Ασκήσεις

Ερωτήσεις Πανελληνίων